- ORNITHOMANTIA
- ORNITHOMANTIAGraecis dicta fuit, ex avibus praesagia desumendi ars: Has enim Deorum ministras, ab iisdem hominibus obici, ut futura ex illis discerent, veteri superstitione creditum. Ovid. Fastor. l. 1. v. 447.—— Nam Diis ut proxima quaeque,Nunc pennâ veras, nunc datis ore notas.Latinis Augurium, inter praecipuas olim Divinationis species. Quae enim aut gens est, aut quae civitas, quae non extis pecudum aut Augurum, aut sortium praedictione moveatur? quaerit Cicero de Divin. l. 1. Inventor eius Car. teste Poliniô l. 7. c. 56. Auguria ex avibus invenit, a quo Caria nomen habet: adiecit ex coeteris animalibus Orpheus. Excoluit inprimis Calchas, qui non tantum Graecis, beneficiô Artis huius, consilium suggessit, quô ira Diavae, classem in Aulide remorantis et Apollinis, peste exercitum affligentis, placaretur: verum etiam numerum annorum, quô obsidio Troiana esset duratura, praedixit:Nam quot aves retro mactatas dente videtis,Tot nos ad Troiam belli exantlabimus annos,Quae decimo cadet, et paenâ satiabit Achivos.Il. β. Viguit inprimis apud Phryges, Cilices, Arabas, Pisidas et Umbros: Lacedaemonios non minus, in qua gente non Regibus solum, sed Senatui quoque sui fuêre Ο᾿ρνιθοσκόποι seu Augures. Habuêre hi apud Graecos vestem candidam, sicut purpura eos apud Romanos velavit: Locus, ubi aves observabant, οἰωνιςτήριον; Sedes, cui insidebant, θάκος, vel θῶκος dicebatur. Sophocles in Antig.Εἰς γὰρ παλαιὸν θῶκον Ο᾿ρνιθοσκόπους ἷζον.Euripidis Scholiastes vocem hanc, θάκος, interpretatur locum peculiarem Thebis, ubi Tiresias, auguria captans, sedere consueverit. Habebant secum autem οἱ Οἰωνοσκόποι tabellas, in quibus, ne memoria illos falleret, annotabant nomen et volatum avis, aliaque quae forte accidebant: Quare idem Scholiastes, Ε᾿ν δέλτοις, inquit, ἐσημείουν τὰς πτήσεις. Modus quoque observandi aves ab aliarum Gentium consuetudine diversus fuit. Quid quod aliis avibus utuntur, aliis signis? Aliter observant, aliter vespondent, Cicer. de Divin l. 2. c. 39. Iisdem Graecis dextra meliora, Romamanis sinistra. Idem ibid. et ut idem observarent latus, situs tamen non minus diversus erat. Versus Boream enim Graecorum Ο᾿ρνιθοσκόποι spectabant: Romanis ad Austrum se convertentibus: quibus laeta auguria sinistra dicebantur non tam a sinistra manu, quam a sinendo, quod ita in hominis relinqueretur arbitrio, opus si vellet aggredi. Unde Cicer. loc. cit. Quamquam haud ignoro, inquit, quae bona sunt, sinistra nos dicere, etiamsi dextra sint. At Graeci omnia signa sausta dextra vocavêre. Homericus hicn Aiax Il. ι. v. 236.Ζεὺς δέ σφιν Κρονίδης ενδέξια σήματα φαίνων.Romani vero eadem modo dextra dixêre, modo laeva: sed alterum more suô, alterum more Graecô. Infaustas aves porro ἐξωλαίμους, item ἐξέδρους vocavere, cum nempe vel non volarent, vel non in debita altitudine solitoque loco. Eaedem ἀποθύμιοι quoque seu κωλυτικαὶ, Inhibae, εἴρκτιοι Arculae, et ἀεικέλιοι, quasi non sinistrae, seu sinentes, sunt vocitatae. Quales in genere habitae sunt omnes, quibus ungues longi, vel quae caput scalperent vellerentque, cuiusmodi in cassii tentorio, paulo ante cladem eius, visae leguntur. Latini Volsgras appellant. Aeschylus ait, κερκὸν πτεροῖς ἐφορμαίνοντα καὶ χηλαῖς κάρα τίλλοντα. Contra quas remedium suggerit Appuleius metam. l. 3. cum ait: Has nocturnas aves cum penetraverint Larem quempiam, sollicite prehensas foribus videmus affigi, ut, quod infaustis volatibus familiae minantur, exitium suis luant cruciatibus. Contra aves, quae vel naturâ suâ, vel a loco, in quo conspiciebantur, habebantur fortunatae, ἄισιοι, item ὅδιοι dictae sunt, ut quae παμπρέποις εν ἕδραισι, convenientibus in sedibus, ut Aeschylus habet, viderentur: tamquam in propria sphaera. Tales Columbae et Sittae aestimatae sunt amantibus: ut in bello continuus Gallorum gallinaceorum cantus felicis omninis fuit: Ita enim Thebani olim victoriam augurati sunt, propterea quod avis illa silere soleret: canere, si vicisset. Certe pugnae eorum ςτάσεων σημαντικαὶ, inquit Artemidorus l. 3. c. 5. seditiones et civilia bella praenuntiabant. Hinc, quod bellica inde caperentur auguria, avis haec Marti in pictura addi solet, etiam olim non aliud sacrificium frequentius. Omitto divisionem τῶ Θ᾿ρνίθων seu avium, in Μαντικὰς, quales Cornices, Aquilae, Columbae, Ululae; Μουσικὰς et Θαλασσίους sententiam item Veterum de mutuo illarum sermone et colloquiis, quae neminem intelligere, nisi qui serpentem, ex avium quarundam confuso sanguine prognatum, ederit, statuerunt, ut testis est Plin. l. 10. c. 49. Addam saltem, Gentilium sapientiores ipsos auguria istiusmodi exiguô habuisse locô. Unde apud Homerum, Hector Polydamanti Auguri pugnam dissuadenti, vanitate artis eius reiectâ, respondit, Il. μ. v. 243.Εἷς οἰωνὸς ἄριςτος ἀμύνεςθαι περὶ πάτρης,Optima avis sola est, Patriam defendere charam.Apud Aristophanem, ipsas Aves occinentes hoc Spectatoribus audies,Ε᾿σμὲν δ᾿ ὑμῶν δαίμων, Δελφοὶ, Δοδώνη, Φοῖβος Α᾿πόλλων,Ε᾿λθόντες γὰρ πρῶτον ἐπ᾿ ὄῤνεις οὕτω πρὸς ἅπαντα τρέπεςθε.Sumus autem vester Genius, Delphi, Dodona, Phoebus Apollo;Venientes enim primum ad aedes, postea ad res vestras convertimini.Vide Franc. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 7. sect. 2. et plura supra in voce Augur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.